- ADRIANE
- ADRIANEin Itinerario Antonini, urbs Cyrenaicae, de qua sic ibi: Beronice Mill. Pass. XXX. Adriane Mill. Pass. XXIX. Theurira XVIII. Ptolemais XXVI. eadem cum Hadrianopoli, in tabula Peutinger. ubi legimus, Bernicide XXIII. Hadrianopolis XXV. Tauchira, Ptolemaide, Una est ex duabus illis urbibus, quae Hadrianopolis nomine proprie, nec unquam aliter appellatae sunt: altera enim in Thracia fuit, XXIV. Mill. Pass. distans a Plotinopoli, de qua consule vetus Itinerarium et Tabulam Peutingeri. Alias septem aliae fuêre urbes, quarum cives pro Adrianopolitis sese iactaverunt et ita appellari voluerunt, quae tamen sub prioribus nominibus, quae ante Adrianum Imperatorem habuerant, remanserunt. Certe Γονεῖς Thraciae Adrianopolitae dicti: Stratonicaea quoque urbs Macedoniae, ἐκτίςθη ὑπ᾿ Α᾿δριανοῦ καὶ Α᾿δριανοῦ πόλις ἐκλήθη, restaurata ab Adriano et Hadriani urbs dicta. Neocaesaria, urbs Pontica, cives Α᾿δριανοπολῖται. Mursa urbs Pannoniae, κτίσμα Α᾿δριανοῦ, opus Adriani. Palmyreni quoque in Syria Adrianopolitae appellati sunt, ab Imperatore μετωνομαςθέντες: quibus adde Adrianos urbem Mysia, Philostrato memoratam: quam tamen Salmas. eandem esse ait, cum Adrianotheris etc. Vide eum ad Spartian. in Hadriano, c. 20. ubi habet: Et quum titulos in operibus non amaret, multas civitates Adrianapolis nominavit, ut ipsam Carthaginem (quae tamen nova appellatio ne eo quidem ad huc vivente obtinuit) et Atbenarum partem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.